MODLITWA JUBILEUSZOWA
na 800-lecie Zakonu


Boże, Ojcze miłosierdzia,
który powołałeś św. Dominika
na pełnego wiary
wędrownego kaznodzieję
i głosiciela łaski;
wylej na nas
Ducha Chrystusa Zmartwychwstałego,
abyśmy przygotowując się
do Jubileuszu Zakonu,
wiernie i z radością głosili
Ewangelię pokoju.

Przez Chrystusa, Pana naszego.
Amen.
Deklaracje Generalne (1987) w języku łacińskim


1. Regula, qua laicales fraternitates Sancti Dominici reguntur, lex fundamentalis pro fraternitatibus laicalibus totius mundi est; praesentes vero Declarationes generales, a Magistro Ordinis promulgatae, explicationes vel interpretationes supradictae Regulae sunt; Directoria autem provincialia vel nationalia, ab ipsis fraternitatibus elaborata atque a Magistro Ordinis adprobata, particulares normae sunt pro localibus fraternitatibus.

2. Ut laicales fratres ac sorores suas obligationes adimpleant, «non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti», declaramus quod transgressiones moralem culpam non constituunt.

3. Fraternitatum superiores Regulae vel Directorii praescriptionibus, ad tempus vel habitualiter, si hoc opportunum iudicaverint, legitime dispensare possunt.

4. Priores provinciales potestatem habent convalidandi actus invalidos Fraternitatis, praesertim circa admissiones ad professionem vel promissionem.

5. Praeter laicales Fraternitates, de quibus in ista Regula agitur, adsunt sacerdotales Fraternitates, quae propria regula gubernantur.

6. Singula Directoria inter alia determinare debent:
  1. conditiones pro admissione ad Fraternitatem;
  2. tempus probationis ac professionis seu promissionis;
  3. frequentiam Sacramentorum atque orationes quas quotidie fratres ac sorores laicales Deo elevare debent;
  4. frequentiam adunationum fraternitatum atque earum celebrationis formam, necnon frequentiam conventuum de spiritualitate;
  5. constitutionem tum internam uniuscuiusque fraternitatis tum communem fraternitatum unius provinciae vel nationis;
  6. modum procedendi ad electionem illorum officialium, de quibus in Regula nihil determinatum invenitur;
  7. modus et limites dispensationis;
  8. suffragia pro fratribus ac sororibus defunctis atque pro toto Ordine.
7. Rosarium, quo ad familiarem contemplationem mysteriorum Christi mediante Beata Virgine Maria mens elevatur, traditionalis devotio Ordinis est; quapropter illius quotidiana recitatio fratribus ac sororibus laicalibus Sancti Dominici commendatur.


Ref.: Analecta Sacri Ordinis Fratrum Praedicatorum
Anno 95 - Fasc. I (Ianuarius-Iulius 1987); pp. 82-88